Glose
Moyses quidem.Exempla ponit, non de omnibus qui locuti sunt, vel quae, sed de aliquibus duntaxat.Quoniam prophetam,etc. Filius Dei de populo Israel carnem assumpsit, apparens in similitudine Moysi, ut sicut ille carnalem Israel caeremoniis et sacris legibus instructum et purificatum in terram promissionis introduxit, ita et Jesus per gratiam Evangelii spiritualem Israel ad coelum duxit. Et sicut contemptores legis Moysi de terra promissionis ab inimicis sunt ejecti, sic qui doctrinam Evangelii despiciunt per ultores spiritus de coetu sanctorum pellentur.De fratribus vestris.[RAB.]Josue de Ephraim, Jesum de Juda Deus suscitavit.